Sputa Tilica
 
 
Heri vidi cum maiore filia pisces in horto Japonense.  Hi pisces appellantur carpiones aut Cyprini carpiones carpiones a doctis.  Hi ad faciem piscinae venerunt ut panem iectum a nostris manibus ederent.  Exfortunate, panem non habuimus, cuncto cibo pro priscibus iam vendito, et pisces rursus in abyssum abierunt.  Sensi pisces ab abysso ad faciem venere, et putavi multa esse similia his piscibus.  Cogitationes enim nostrae sic agunt, venientes ad faciem animi nostri, invenientes nihil cibi, et in abyssum recedentes.  Quas igitur cogitationes alere et colere debeo?
 
--Silvanus
Sunday, June 1, 2008
Pisces in piscina